- BUFFA
- BUFFArecentiorlbus alapa est: ex ital. buffa; quod est ea pars cassidis, per quam mittitur spititus. Qui enim alapam alici infligit, dicitur ironice caput vel genas illius galeâ operire ac tegere, Couvirir la iove: quae est vulgaris apud Gallos loquendi formula. Hinc Bosetada trina illa colli percussio, in militaribus inaugurationibus, vide supra in Alapa. Indidem Buffones, Gallis Bouffons, forte dicti sunt, quod mimi ac scurrae, qui hâc voce denotantur, alapas sibi invicem ac buffas infligentes, risum spectantibus moverent, Car. du Fresne Glossario. Nisi potior videatur sententia Salmassi, qui ad Tertullian. de Pallio, Scurras, ait, numarios et scenicos, placentariosve, Buffones hodie vocamus. Atque ita veterib. vocabantur, quod buccas inflarent in mimo, alapis accipiendis, ut validius sonarent. Vide Octavium. Ferrarium in Originib. linguae Ital. in voce Buffone, ut et infra Golias: Sed et aliam vide, voce Bufones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.